- MENDACES et gloriosi
- MENDACES et gloriosiin Colacinae sacro quaerendi, Plaut. in Curcul. Actu 4. sc.1.Qui periurum convenire vult hominem, mitto in comitium;Qui mendacem gloriosum, apud Cloacinae sacrum.ub Turnebus aliique putant Cluacinam, cum dicta sit a cluendo, quod celebrari et inclitum esse significat, idirco gloriosorum et alazonum patronam habitam esse, et eorum omnium, qui in suis laudibus iactandis multi sunt. Sed absurdum Salmasio videtur, cum colacarum praesidem intelligit, Colacinam dicere; cum gloriae animalium patronam, Cluacinam scribere. Nam cloacae sunt cluacae, ab antiquo verbo cluere, quod purgare significat: et utrôque modô haec vox scribebatur. Alia igitur quaerenda ratio, cur Mendaces ac gloriosos in Cloacinae sacro, quaeri velit Plautus. Nempe nihil odiosius aut putidius hominis gloriosi ac semet ipsum laudantis oratione, nullum aeque ἄκουσμα auribus ingratum accidit. Hinc putidi et stercorei eiusmodi homines vocabantur, nihil enim stercore σιχκαντότερον. Plautus Milite Glorioso, Actu 2. sc. 1.Qui hinc ad Forum abiit, gloriosus, impudens,Stercoreus, plenus periurii, adulterii.Hinc Graecis κοπρὶα, μύξα, βλέννα, κόρυζα, pro iactantia; et κοπρολόγοι, κόπριει, κορύζης μεςτοὶ, κορυζῶντες, iactantes et ἀλαζόνες. Unde κορυζης παῦσαι apud Lucianum. Superbiam alicui demere, et κορύζα, pro tumore ac superbia, apud Nicetam, Rhetoresque. Hinc. Sycophantae, rabulae, scurrae et huiuscemodi tota hominum natio, qui multa ac magna promittunt et minatur, miraque de se praedicant, Κοπρολόγοι et Κοπρίαι vulgo dicti. Suidas, Α᾿γορανόμοι οἷς ἔμελλε περὶ τε τῶ αὐλητρίδων καὶ ψαλτριῶν καὶ κοπρολόγων. Ex codem fonte Sueton. in Tiber. c. 61. Copriae, Κοπρίαι, scurrae sunt, qui deridiculi gratiâ vana multa de se iactabant ac pollicebantur. Unde et verbum incopriae, pro circulatorem agere et fumos vendere. Glossae Isidori, Scurra qui incopriat. Ita Cyprianum olim Gentiles quidam Corianum unâ literâ mutatâ appellârunt, quod aniles, ut ipsi volebant, fabulas et multa mendacia suis scriptis inseruisset. Vide Lactantium Instit. l. 5. c. 1. At eadem re Aretalogi istiusmodi scurrae dicebantur, Iuvenali Sat. 15. v. 16. Ο῾μηριςταὶ in veter. Glossis: Νεανικολόγει apud Iuvenalis Scholiast: Paradoxi et Paradoxologi eidem: Ordinarit, Suetonio de Rhetor. c. 2. etc. Sic itaque καυχηματίας omnes et gloriosos, Κοπρίους et Κοπρολόγους vocabant: atque hinc Colacinae, quae latrinarum et Cloacarum erant praesides, huiusmodi stercoreorum ac putidorum hominum patronae censebantur: Inde eleganter Tertullian. de Pallio. Empedoclis, hominis γόητος ac putide gloriosi, et qui se Deum haberi volebat, sorores Cloacinas esse finxit. Nam qui Deu erat, Deas utique habuit sorores. Sed talis Deus, haud alias habere debuit sorores Deas, quam stercorum et latrinarum Magistras, qui tam stercoreus esset ipse ac putidus, ut Deum se iactare non dubitaverit. E quibus apparet, quam magis sese extollebant huiusmodi gloriae animalia, tam magis deprimi apud Veteres et rerum sordidissimarum et abiectissimarum vocabulis appellari consuevisse. Vide Salmas. ad Tertullian. loc. cit. et hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.